- CYMBIUM
- CYMBIUMapud Papinium Statium, l. 6. Theb. v. 212. ubi de Ludis, in archemori funere celebratis,Spumantesque merô paterae verguntur, et atriSanguinis et rapti gratissima Cymbia Lactis.ut et Virgilium, l. 3. Aen. v. 66. ubi de Polydori funere instaurato,Inferimus tepidô spumantia Cymbia lacte,Sanguinis et sacri pateras --- ---Vasa sunt minuta, oblonga, instar cymbularum, veteri Scholiasti; pocula naviculis similia, ut et ipsa nominis figura indicat, Lutatio. Adde, quae notavit P. faber, Agonistic. l. 2. c. 8. et Ausonius Popma, lib. de Instrumento Fundi p. 34. Cymbia ex argento caelata, occurrunt apud eundem Poetam, l. 5. Aen. v. 267. ubi de Ludis ab Aevea celebratis, in honorem defuncti patris Anchisae,Tertia dona facit: geminos ex aere lebetasCymbiaque argemo perfecta atque aspera signis.Fictilia, ex argilla Saguntina, apud Martiadem, l. 8. Epigr. 6. v. 1.Archetypis vetuli nihil est odiosius Eucti,Ficta Saguntino Cymbia malo luto etc.Vide quoque Macrob. Saturnal. l. 5. c. 21.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.